- SEPELIENDI
- SEPELIENDIIus inter mores sive ἔθη quae τοῖς ἐγγράφοις, i. e. scrito iuri opponit, post Legatorum iura, commemoratur Dioni Chrysostomo, περὶ ἔθους, μὴ κωλύειν τοὺς νεκρους θάπτειν. Non prohiberi, quo minus sepeliantur mortui. Et Seneca Pater l. 1. Controv. 1. inter iura non scripta, omnibus scriptis certiora, ponit humum porrigere cadaveri. Naturae id ius appellant Hebraei Philo ac Iosephus, et φύσεως θεσμοὺς Isidorus Pelusiota: ut solere sub Naturae nomine comprehendi mores communes naturali rationi consentaneos notum est. Proin Veteres, qui iura hominibus bene moratis communia, quo sanctiora viderentur, ad Deos referebant Auctores, etiam hoc ius Diis passim adscripsêre. Itaque Euripides Supplicum νόμον δαιμόνων, i. e. Deorum Legem vocat, et apud Sophoclem Antigone Creonti, qui Polynicem humari vetuerat, hoc pactô respondisse legitur,Decreta quippe haec nec supremus Iuppiter,Nec fas Deorum Manium dictaverat,Queis alia iura debet humanum genus,Nec id valere credidi iussus tuos,Ut iura non conscripta, sed natu DeûmConcessa, sempiterna, mortalis satusViolare posses. Non enim nuper vigent,Sed aevo ab omni: Initia in occulto latent.Nonne ergo forti corde, seposito metuMortais irae par Diis magnis fuitMe gerere morem?Vide de bello hoc Thesei adversus Creontem, Isocr. in Panathenaico, Panegyr. Helenae encomio, Plataica Orat. Herodotum Calliope, Diodor. Siculum Histor. l. 4. Xenoph. Hist. Graec. l. 6. Aristidem in Panathen. et Lysiam Orat. in honorem Sepultorum. Et passim apud laudatos Auctores, videmus egregia Virtutum nomina huic officio tribui. Humanitatem vocat Cicero pro Qumtio. Humanitatem ac mansuetudinem, Val. Max. l. 5. c. 1. οἷκτον τῆς κοινῆς φύσεως, miserationem communis Naturae, Philo: sortis humanae commercium, Tacitus l. 6. Annal. c. 19. Pietatem Ulpianus: memoriam humanae conditionis, Modestinus: Clementiam, Capitolin. in M. Antonino Philos. δίκην seu iustitiam, Euripides, Lactantius et Cicero in Top. Opus benignum, Prudentius. Contra Donatistas, qui Catholicorum corpora sepeliri vetabant, impietatis accusat Optar. Milevitanus l. 6. Apud Papinium, l. 12. Theb. v. 165.---- ---- ---- Bello cogendus et armisIn mores hominemque Creon.Ipsa hinc Sepulchra Templa, et Exsequiae, apud Graecos Νόμιμα, uti apud Latinos Iusta, dicta, ac Lex Atheniensium, ne quis inhumatum cadaver, nisi ter ei pulverem iniciat, praeterire ausit, Aelian. Histor. Var. l. 5. c. 14. Horat. l. 1. Od. 28. v. 24.---- ---- Capiti inhumatoParticulam dare ----Quem morem exacte observasse Romanos, testis est Quintilian. Declam. 5. Ignotis, aiens, cadaveribus humum congerimus, et insepultum quodlibet corpus nulla festinatio tam rapida transcurrit, ut non quantulocumque veneretur aggestu. Quodsi quis omisisset, porcam praecidaneam Cereri mactabat, apud Romanos: apud Graecos εναγὴς, teste Sophocle in Antignone, i. e. scelus, habebatur. Quare inter gravissimas diras erat, ἐκπίπτειν χθονος, terrâ carere: et naufragii non aliunde maior metus, quam quia sic corpus insepultum foret. Ovid. l. 1. Trist. El. 2. v. 52.Demite naufragium et mors mihi munus erit.Unde, qui in istiusmodi discrimen forte incidissent. membro alicui pretium pro sepultura alligare solebant: Synesius Ep. φέρειν δεὶ τιμὴν εντάφιον τὸν ἐκ ναυαγίου νεκρὸν. ὁ γὰρ προςτυχὼν καὶ κερδάνας νόμους Α᾿δραςτείας αἰδέσεται, μὴ οὐχὶ μικρόν τι μέρος ἀποδά???αςθαι τῷ χαρι???αμένῳ πολλαπλά???ιον. Interpres Historiae Apollonii Tyrii 20. sestertia auri ad caput puellae, in loculo undis commissae, adposita fuisse, docet. Hôc itaque pretiô acceptô eiectum in littus cadaver obvius quisquesepeliebat, vel saltem plenâ manuter terram iniciebat. In os glebam iniectam fuisse, monet Cic. de LL. l. 2. quod iusta facere mortuo Romanis dictum, et ante novarum frugum gustationem fieri solebat: quô factô mortuus Humatus, ut ante Humitis, vocabatur. Vide Ioh. Meursium Comm. m Lycophronem, verb. χοιράδων δ᾿ ἐφειμείους. Qnae vero primum causa moris huius introducendi fuerit, ut corpora humô regerentur, sive condita prius, ut apud Aegyptios: sive crematas ut apud Graecos plerosque; sive ita, uti sunt, quem morem esse antiquissimum notavit Cicer. et post eum Plin. l. 7. c. 54. de eo non idem omnibus videtur. Moschion existimat, occasionem datam ex gigantea feritate mandendi homines, cuius abolitae signum sepuluram. Aliis videntur hôc modo homines velut sponte solvisse debitum, quod alioquin vel ab invitis repetit Natura. Cicer. ex Euripidis Hypsipyle.Reddenda terra terrae.Sunt qui resurrectionis spem a primis humani generis Parentibus, hôc veluti monumentô, poteris consignatam velint. Unde et ob reviviscendi promislum, adservanda corpora docuisse Democritum, Plin. testis est l. 7. c. 55. Grotius simplicius putat, dicere, cum homo coeteris animantibus praester, indignum visum, si eius corpore alia animantia pascerentur: quare inventam Sepulturam, ut id quantum posset caveatur. Miseratione certe hominum custodiri corpora ab incursu avium fer arumque, dixit Quintilian. Declam. 6. Apud Cicer. de Inventione l. 1. A feris vexatus, communi honore in morte caruit. Et apud Virgil. l. 10. Aen. v. 556. legimus,——— ——— Non te optima materCondet humô, patriove onerabit membra sepulchrô,Alitibus linquere seris.Sed etsi tales abessent iniuriae, proteri tamen ac lancinari corpus humanum, alienum merito videtur ab istius Naturae dignitate. Vide Sopatrum Controvers. ὅτι τὸ θάπτειν καλόν κ τλ. et Gregor. Nyssenum Ep. ad Letoium: ὡς μὴ ἀναδειχθῆναι τῷ τῷ ἡλίῳ τὴν ἀχημο???υνην τῆς φύσεως. Hinc est, quod officium sepeliendi, non tam homini, quam humanitati, praestari dicitur apud Servium ad Aen. l. 11. et publicam hanc humanitatem dixerunt Seneca de Benefic. l. 5. c. 20. et Quintilian loc. cit. sicut tralatitiam Petronius. Cui consequens est, ut nec inimicis, nec hostibus invideri debeat. Vide de Inimicis, egregiam apud Sophoclem dissertationem Ulyssis, pro humando Aiace: cui adde Eurip. in Antigone et Supplic. Hostibus publicis deberi idem officii, omnes sentiunt. Belli hoc ius κοινὸν εν τοῖς πολέμοις vocat Appianus: Belli commercia, Philo: Imo apud hostes servari, κᾄν εἰς ἐχάτην ἔχθραν προέλθωσι, etiamsi ad summum odia processerint, ait Dio Chrysostomus. Hinc Hercules suos hostes, Alexander victos ad Issum, Hannibal C. Flaminium, P. Aemilium, Tiberium Gracchum, Marcellum Romanos quaesivisse ad sepulturam, leguntur. Agamemnon Troianos sepeliit, Il. η. Antigonus Pyrrhum apud Plut. Vide eundem in Theseo quoque. Idem Hannoni a Romanis praestitum, Mithridati a Pompeio, a Demetrio multis, Archelao Regi ab Antonio. In Graecorum adversus Persas militantium iuramento erat, Socios omnes sepeliam: Bello victor etiam Barbaros; passimque in Historiis legas impetratam νεκρῶν ἀναίρεσιν, facultatem tollendi mortuos. Quare Hebraeorum veter. interpretatione Pontifex Max. cum alioqui rei ulli funebri interesse vetaretur, repertum tamen hominem insepultum sepelire etiam iubebatur, Ambros. l. 2. Offic. 28. Christiani vero sepulturam tanti fecerunt, ut eius causâ, sicut ad pauperes alendos aut ad captivos redimendos, vasa Ecclesiae etiam intiata conflari aut vendi licite existimaverint. Quae in contrarium occurunt exempla, communi damnata iudiciô reperiuntur. Virg. l. 10. Aen. v. 905.---- ---- Hunc oro defende furorem.Etiam insigniter facinorosos sepeliri mos. Lex divina, illos ipsos. qui suspensi patibulô erant: (quod valde ignominiosum censebatur, Numer. c. 25. v. 4. Deuter. c. 21. v. 23. 2. Sam. c. 31. v. 8) eôdem die sepeliri iubet. Aegisthum, qui adulterium caede Regis cumulaverat, ab Oreste humô mandatum Homer, narrat Od. γ. Sed et apud Romanos, Ulpianus corpora eorum, qui capitis damnantur, cognatis ait neganda non esse. Ipsum Creontem, apud Papinium sic alloquitur Theseus, l. 12. Theb. v. 780.---- ---- ---- Vade atra daturusSupplicia, extremique tamen secure sepulchri.Interim apud ipsos Hebraeos regulam hanc habuisse exceptionem eorum, qui ipsi sibi mortem consciverant, Iosephus docet de bello Iudaic. l. 3. c. 17. Nec id mirum, cum in hos aliud supplicium constitui non possit, qui mortem pro supplicio non habent. Sic Milesiae Virgines, apud Gell. l. 15. c. 10. a voluntaria morte abstetritae; et plebs olim Roman. apud Servium ad Aen. l. 12. quamquam improbante Pliniô l. 36. Apud Graecos, sacrilegos quoque insepultos abici moris fuisle, testatur Diodor. Sic. l. 16. Sic et Dion Prusiaeus Rhodiac. τοὺς ἀσεβεῖς καὶ ἀνοσίους, sepulturâ orbari, ait. Idem Athenis in proditores constitutum, narrat Plut. Antiphonte. At Nicetas l. 3. vitae Alexii fratris Isacit, cum natrâsset mortem Ioh. Comneni Crassi, qui per seditionem Imperium affectaverat. Μετὰ δὲ, inuqit, τὸ σῶμα ἐκεῖθεν αρθὲν κυσὶ καὶ ὄρνισι βορὰ παρατίθεται. ἵ καὶ θηριῶδες μικροῦ καὶ ἀπάνθρωπον ἅπασιν ἐδόκει. Vide Hugon. Grotium de iure Belli et Pac. l. 2. c. 19 ubi, ob negatam Sepulturam, bellum iuste suscipi censuisse Veteres magnô consensu, addit. Ubi autem sepeliendi mortui, sancitum lege Pir, apud Capitolin. in eo, c. 12. Intra urbes sepeliri mortuos vetuit. Nempe mortuos intra urbem neque Romani sepeliebant, neque Athenienses, neque alii populi quamplurimi. Sed erant, quibus in civitate sepelire iura municipalis permittebant, teste Ulpiano: et de Lacedameoniis scimus ex Plutarcho. Praeterea videntur multi, gliscente iam Christianismô, veterem superstitionem, quae intra urbes mortuos vetabat recipere,paulatim exuisse et contempsisse. Ad haec igitur duo genera hominum lege opus fuit, quam tamen ante Pium Hadrianus quoque tulerat. Vide titulum de Sep. viol. et supra, ubi de Coemeteriis. Sub mortuo seu sub ipso occisi cadavere, vivum olim homicidam sepelierunt Benecharnenses, et Bigorritani etc. Plura supra, ubi de Cadaverum cura alibique passim. Porro quam varii sepeliendi ritus, plurimi dixerunt: De politioribus Gentibus, vide supra et praeterea Lipsium ad Tac. Annal. l. 4. Alex. ab Alexandro Gental. dier. l. 3. c. 7. Andr. Tiraquellum, Ioh. Kirchmannum Lubec. libb. 4. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 3. c. 31. et l. 5. c. ult. cum Paralipom. Dempsteri etc. ut et in hoc opere passim ubi de Defunctis, Exsequiis, Funere, Sepulchris, aliis. De Chiis, Tauris, Sindis, Colchis, Phrygibus, Panebis, scripsit Nicolaus de Mor. Gent. de Persis Aegyptiisque Herodot. l. 3. de Tartaris P. Venetus de Region. Oriental. l. 1. c. 74. de Lapponibus, Olaus M. l. 4. c. 7. de variis cultissime Silius Italicus Punicorum l. 13. v. 465. ita canit,Daque vago primum portas Acherontis adire,Haud ulla ante istam, quamquam non parva fatigent,Curarum prior exstiterit: Namque ista per omnesDiscrimen servat populos, variatque iacentûmExsequias, tumuli et cinerum sententia discors.Tellure ut perhibent, is mos antiquus Iberâ,Exanima obscenus consumit corpora vultur.Regia cum lucem posuerunt membra, probatum estHircanis adhibere canes; Aegyptia tellusClaudit adorato post funus stantia saxoCorpora, et a mensis exsanguem haud separat umbram.Exhausto instituit Pontus vacuare cerebroOra virûm et longum myrrhata reponit in aevum:Quid quod reclusa nudos Garamantes arenâInfodiunt? Quid quod soevo sepelire profundoExanimes mandant Libycis Nasamones in oris?At Celtae vacui capitis circumdare gaudentOssa (nefas!) auro, et mensis ea pocula servant,Cecropide, ob Patriam, Mavortis sorte peremptosDecrevêre simul communibus urere flammis.At gente in Scythica suffixa cadavera truncisLenta dies sepelit, putri liquentia tabo.Vide quoque infra, in voce Sepulchra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.